 
 Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60
 Transkription
Transkription
	 	 	 
	 Ausfertigungen
Ausfertigungen
	 	 	 
	 Drucke
Drucke
	 	 	 
	 Literatur
Literatur
	 	 	 
	 Inhalt
Inhalt
	 	 	 
	 Theatrum Europaeum (1621-12-31)
Theatrum Europaeum (1621-12-31)
	 	 	 
| 1621 XII 31 Friedensvertrag von Nikolsburg Oesterreich, Siebenbürgen | 
| Seite 8 von 11   | |
obedientiam Unionemque Regni redibunt; Nihilque poenitus Turcis
  
quovis sub p[ræ]textu aut Colore ex præscriptis partibus Regni
  
Concessuri aut tradituri sunt. Quibus etiam Confinijs idem Do[minus]
  
Princeps pro viribus ita providebit; ut illa ab omni hostilitatis
  
periculo secura existant. Assecurabit insuper et Transilvania Suam
  
M[ajes]t[a]tem Cæsaream et Successores eius legitimos Reges
  
Hungariæ. Quod ad p[ræ]dictos Septem Comitatus ac Civitat[em] Cassovien[sem]
  
nihil Juris aut successionis sibi vindicabit neque in ijs citra beni-
  
gnum Suæ M[ajes]t[a]tis assensum delectum Militum faciet.
  
Castrum Munkach cum omnibus suis bonis et pertinentijs q[ui]buslibet dicto
  
Domino Principi hæredibusque et Successoribus eius nec non lega-
  
tarijs etiam in et pro summa Trecentorum Millium Florenorum
  
Hungar[icalium] Sua Majestas Inscribit et Impignorat; ea sub conditione,
  
ut vivo ipso Do[mino] Principe ne Capitalis quidem Summæ depositione
  
redimi possit. Illo vero e vivis sublato ab hæredibus et Successo-
  
ribus vel quibus legaverit non aliter quam depositis dictis Trecen-
  
tis Millibus Flor[enis] Hungar[icalibus] auferri redimque possit.
  
Consentit porro sua M[ajes]tas ut Idem Dominus Princeps Arcem Tokay
  
Una cum omnibus bonis nunc ad E<am> pertinentibus nec no<n> Oppidis
  
Tarczal et Keresztthur à modernis Eoru[m] possessoribus sub ijsdem,
  
quibus apud illos Existunt. Conditionibus, pro se et suis hæ-
  
redibus successoribus Legatarijsque deposita ipsis pecunia re-
  
dimere valeat; Ad cuius Redemptionem sua M[ajes]tas dicto
  
Do[mino] Princi[pi] ex Sua Munificentia Centum Millia florenoru[m]
  
Hungar[icalium], intra Tres Menses à die Commutand[orum] Diplomatum
  
Computan[do], numeranda offert.
  
Arcem Eched Ipsi Do[mino] Principi Sua M[ajes]tas Similiter in Centum
  
Millibus Flor[enis] Hungar[icalibus] concedit ea Conditione, Quod si
  
Familia Batoriana et cæteri p[ræ]tendentes illam Jure obti-
  
nuerint Priusquam Arcem et bona sic obtenta Familiæ Ba-
  
torianæ Do[minus] Princeps resignaret dicta Centum Millia
  
| Seite 8 von 11   | 

 
                    
                        





 zurück
 zurück nach oben
 nach oben
